Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
nam si cor1 aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit
cum reliquo corpore;2 si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,3 dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil
omnino animum dicat esse?4 his sententiis omnibus
nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis [p. 230]
autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in
caelum quasi in domicilium suum pervenire.
Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.
Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? evolve diligenter eius eum librum, qui est de animo:5 amplius quod
desideres nihil erit.
Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo
modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate6 animorum coepi cogitare,
adsensio omnis illa elabitur.
Quid?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.